next up previous contents
Nächste Seite: Bischof Dietrich III. von Aufwärts: Quellen Vorherige Seite: Bischof Hermann II. verleiht   Inhalt


Bischof Hermann II. verleiht der villa Bocholte Weichbildsrechte. 1201

Bischof Hermann II. verleiht der villa Bocholte Weichbildsrechte. 1201. Münster. - Nach Nünning Monum.Monstast. Dec. I. p. 260 u. Wigand Arch. II, 340.

In nomine sancte et individue trinitatis. Hermannus Dei gratia Monasteriensis episcopus secundus. Quia ea, que in tempore geruntur, naturam temporis imitantia cum eo labuntur, scripto perpetuare perennique memorie duximus commendare ea maxime que ecclesie nostre honori conducunt et utilitati. Noverint igitur tam moderni quam futuri, quod ville nostre Epenebocholte id iuris, quod vulgo wicbelede dicitur, perpetue donatione concessimus. Verum quia hoc sine consensu Suederi de Dingede, cuius comitie predicta subiacebat villa, minime fieri debuit, hanc cum eo fecimus transactionem, ut predicto iuri suo in ipsa villa renunciaret et pro eo in recompensationem iudicium civile recipiat, quale est aliarum civitatum nostrarum, Monasterii, Coesfelde et ceterarum. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa perseverent presentem paginam scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Acta sunt hec publice presentibus et cognoscentibus Hermanno maiore preposito, Hernrico maiore decano, Woltere de Hustede, preposito sancti Martini, Godefrido, Volmaro, Everhardo canonicis; laicis vero Wernero de Elen, Henrico de Reggede, Bernhardo Weren et Gerlago Bitter, Remberto de Stochem aliisque compluribus ecclesie nostre ministerialibus. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo primo, Romane sedi presidente Innocentio pontificatus sui anno quarto, duobus electis in imperio, neutro vero stabilito, presulatus nostri anno vicesimo octavo. Datum Monasterii.
Quelle: Westfälisches Urkundenbuch, Bd. III, Nr. 3, S. 4. Übersetzung in (Schmeddinghoff 1997).



next up previous contents
Nächste Seite: Bischof Dietrich III. von Aufwärts: Quellen Vorherige Seite: Bischof Hermann II. verleiht   Inhalt
stern89 2001-09-09